- RODNECCIA Familia
- RODNECCIA Familiainter Germaniae illustres, Wolckensteniae stirpis ramus est. In hac enim Fridericus, per filios Michaelem et Oswaldum, duarum linearum, Trostburgiae et Rodnecciae, communis pater fuit; de quibus, vide Phil. Iac. Spenerum, Theatro Nobilit. Europeae Part. 3. p. 61.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.